Sonntag, 29. November 2015

DOMINICA PRIMA ADVENTUS

AD TE LEVAVI

INTROITUS.
Ps24,l-3a
- D te levávi ánimam meam: 
Deus meus, in te confído,
non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: 
étenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur.
Ps 24,4: Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: 
et sémitas tuas édoce me.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, 
et in sæculá sæculórum. Amen.

Ad te levávi ánimam meam: 
Deus meus, in te confído, 
non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei:
 étenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur.

Kýrie, eléison (3). Christe, eléison (3). Kýrie, eléison (3). 
Non dicitur Glóría in excélsis.

COLLECTA.  
Orémus.
Da, quaésumus, omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus voluntátem : 
ut, Christo tuo veniénti iustis opéribus occurrentes / 
eius déxteræ sociáti, regnum mereántur possidere cæléste : 
Per Dóminum.

LECTIO.       
Is 63,16b-I7.19b. 64,2b-7

Utinam dirumperes caelos et descenderes. Léctio libri Isaiae prophétæ.
Tu, Dómine, pater noster, redémptor noster: a saéculo nomen tuum.
Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum ne timerémus te?
Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ.
Utinam dirúmperes caelos et descénderes, a fácie tua montes deflúerent.
Descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt. A saéculo non audiérunt neque aures percepérunt; óculus non vidit Deum, absque te,
qui operarétur pro sperántibus in eum. Occúrris lætánti, faciénti iustítiam
et his qui in viis tuis recordántur tui. Ecce tu irátus es et peccávimus;
in ipsis a saéculo nos salvábimur. Et facti sumus ut immúndus omnes nos,
et quasi pannus inquinátus univérsæ iustítiæ nostræ; et marcúimus quasi fólium univérsi,
et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos. Non est qui ínvocet nomen tuum,
qui consúrgat et adhæreat tibi, quia abscondísti fáciem tuam a nobis
et dissolvísti nos in manu iniquitátis nostræ. Et nunc, Dómine, pater noster es tu,
nos vero lutum; et fictor noster tu,
et ópera mánuum tuárum omnes nos.

RESPONSORIUM. 
Ps 24,3a.4
R/. Univérsi qui te exspéctant non confundéntur, Dómine.
T. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi, et sémitas tuas édoce me.

ALLELUIA. 
Ps 84,8
Allelúia, y. 
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis. Allelúia.

EVANGELIUM.      
Lc 21,25-36
Appropinquat redemptio vestra
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: “Erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum, arescéntibus homínibus præ timóre et exspectatióne eórum quæ supervénient orbi, nam virtútes cælórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte et glória magna.

His autem fíeri incipiéntibus, respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.”

Et dixit illis similitúdinem:

“Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum iam germi-náverint vidéntes vosmetípsi scitis quia iam prope est aestas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est Regnum Dei. Amen dico vobis: Non præteríbit generátio hæc donec ómnia fiant. Caelum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt.

Atténdite autem vobis ne forte gravéntur corda vestra in crápula et ebrietáte et curis huius vitæ, et supervéniat in vos repentína dies illa; tamquam láqueus enim supervéniet in omnes qui sedent super fáciem omnis terræ. Vigiláte ítaque omni témpore orántes ut possítis fúgere ista ómnia quæ futúra sunt, et stare ante Fílium hóminis.”

Credo in unum Deum. -
SUPER OBLATA.
Præpara,  quaésumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte : ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio / et cibum cæléstem, ipso ministránte, percíperé mereámur :
Per Christum.

COMMUNIO.         
Ps 84,13
Dóminus dabit benignitátem:

et terra nostra dabit fructum suum.

POST COMMUNIONEM.
Orémus.
Sumpto pígnore redemptiónis ætérnæ, fac quaésumus, Dómine, servos tuos advéntum Fílii tui sollícitos exspectáre : ut, dum vénerit pulsans / oratiónibus nos vigilántes, et in suis invéniat láudibus exsultántes :
Per Dóminum.




Kommentare:

  1. Jesaja? Das alte Testament im Gottesdienst? Welche Ordnung ist das?

    Vergelt's Gott!

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Kartäuser haben eigenen Ritus und eigenen Ordo.

      Löschen

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...